Spurius Lucretius Tricipitinus
Spurius Lucretius Tricipitinus (nescimus, quando natus sit, mortuus 509/508 a.C.n.) primo anno reipublicae liberae Romanae consul factus est in locum Lucii Iunii Bruti mortui. Ipse vero paucis post diebus obiit. De persona mythica potius quam historica agitur.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater erat Lucretiae, quae mortem sua manu petivit, postquam Sextus Tarquinius, filius Lucii Tarquinii Superbi ultimi regis Romanorum, ei vim attulit. Hoc crimen Romanos ad regem ex urbe expellendum impulit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Tarquinio Superbo regnante Lucretius praefectus urbi Romae fuit, Tarquinio expulso primus Interrex suffragium consulum ordinavit. Lucio Iunio Bruto proelio contra Porsennam necato consul suffectus creatus est. Sed ante annum finitum magistratum obiit[1], Marcus Horatius M.f. Pulvillus ei successit[2].